monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 22
MURREDIUS non degeneravit in hac controversia, nam colorem stultissimum induxit: voluit, inquit, et hic sequi fratris exemplum; dum retineo, dum luctor, visus est patrem cecidisse. Unum ex his, quos audivi declamantis, scio MENTONEM usum non patrono patre sed advocato. ipsum tyrannicidam induxit dicentem et (hoc) colore usus est: non iussum se a patre (quia aiebat incredibile omnibus videri patrem coram tyranno caedi se iussisse) sed inisse se parricidi consilium, ut per hoc ad amicitiam perveniret, per amicitiam ad tyrannicidium. haec eius sententia laudata est, cum describeret se patri manus adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci. et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium, si me frater non dereliquisset. et illud dixit: vos ego tunc respexi, templa, leges, rem publicam; nam si me tantum spectassem, facile tyrannidem effugissem illa, qua frater effugerat.